previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Thes.
Est in recessu Tartari obscuro locus,
710quem gravibus umbris spissa caligo alligat.
a fonte discors manat hinc uno latex,
alter quieto similis (hunc iurant dei)
tacente sacram devehens fluvio Styga;
at hic tumultu rapitur ingenti ferox
715et saxa fluctu volvit Acheron invius
renavigari. cingitur duplici vado
* adversa Ditis regia, atque ingens domus
umbrante luco tegitur, hic vasto specu
pendent tyranni limina, hoc umbris iter,
720haec porta regni, campus hanc circa iacet,
in quo superbo digerit vultu sedens
animas recentes dira maiestas dei.
frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat
gentisque tantae, vultus est illi Iovis,
725sed fulminantis: magna pars regni trucis
est ipse dominus, cuius aspectus timet
' quicquid timetur.

Amph.
Verane est fama inferis
tam sera reddi iura et oblitos sui
sceleris nocentes debitas poenas dare?
730quis iste veri rector atque aequi arbiter?

Thes.
Non unus alta sede quaesitor sedens
iudicia trepidis sera sortitur reis.
aditur illo Gnosius Minos foro,
Rhadamanthus illo, Thetidis hoc audit socer.
735quod quisque fecit, patitur; auctorem scelus
repetit suoque premitur exemplo nocens:
vidi cruentos carcere includi duces
et impotentis terga plebeia manu
[p. 28] scindi tyranni, quisquis est placide potens
740dominusque vitae servat innocuas manus
et incruentum mitis imperium regit
animoque parcit, longa permensus diu
felicis aevi spatia vel caelum petit
vel laeta felix nemoris Elysii loca,
745iudex futurus, sanguine humano abstine
quicumque regnas: scelera taxantur modo
maiore vestra,

Amph.
Certus inclusos tenet
locus nocentes? utque fert fama. impios
supplicia vinclis saeva perpetuis domant?

Thes.
750Rapitur volucri tortus Ixion rota;
cervice saxum grande Sisyphia sedet;
in amne medio faucibus siccis senex
sectatur undas, alluit mentum latex.
fidemque cum iam saepe decepto dedit.
755perit unda in ore; poma destituunt famem.
praebet volucri Tityos aeternas dapes
urnasque frustra Danaides plenas gerunt;
errant furentes impiae Cadmeides
terretque mensas avida Phineas avis.

Amph.
760Nunc ede nati nobilem pugnam mei.
patrui volentis munus an spolium refert?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: